- ZIBETTA
- ZIBETTAsive Civettica Felis, e cuius sudore odoramentum colligitur suavissimum, ζαπέτα Nicetae, Bellonio Veterum hyaena est, sed hyaena in luporum genere, Zibetta in felium potius est. Nechyaenam, quae Veteribus adeo nota fuit. odore notabili praeditam fuisse, ullus eorum memoriae reliquit. Paulus Venetus cum moscho confundit, sed hoc animal capreolus est nunec felis similitudinem habet: adde quod liquor zibetticus illô moschi sit gratior. Ex Guinea autem felinum id odoramentum longe optimum deportatur, teste Hugone Linschottanô, Itiner. ac dimanat is liquor circa extimam abdominis partem intra femora, unde abiis, qui animal alunt, bis ter de die abstergitur, ut in Africa sua prodidit Ioannes Leo. Et quidem primo albus est, hinc subluteus, denique nigrescit; Frimum quoque gravis admodum odoris est; sed postea virus exuit, et gratissimum odorem spirat: cuius non ad delitias solum, verum et ad Medicinam usus eximius est, uti disces ex Matthiolo et Fallopio, vide quoque Caes. Scaligerum, Exercit. 211. et Gerh. Io. Voss. de Idol. l. 3. c. 71. ubi Algallias felem hanc Indis dici, inter alia addit. A rusticis vero Suecis huiusmodi unguentis et odoribus delibutos viatores, Russos praecipue, Moscos et Danos, non rare fustibus caedi, quippe quibus odores hi ingrati duplici nomine, quod et feminae iis haustis abortiant, et non nisi a peregrinis, quos suspectos habent, adferantur, legas apud Olaum, l. 16. c. 13. et 14. Felis zibethicae, e vivario Galliae Regis allatae, anatomen habes apud Io. Conr. Peyerum, in Exercitation. Anatomico. Medicis, Exerc. 18. ubi inter alia, In pube, inquit, diductis cruribus rima patens ducit utrinque ad foveam seu crumenam, zibethi receptacula. Hoc album est et pingue ac oleosum, fragrans, aliquibus etiam nimiâ odoris suavitate vel potius acritudine molestum, detractâ pelle glandulae conglomeratae albae et purpureis vasis sanguineis elegantissime distinctae in conspectum venerunt, in quibus zibethum secernitur. Glandulas extrinsecus ambiunt musculi, ut secreta materia inde propellatur ad receptacula per canales aut ductus singulares. Inde unguentum ζαπέτιον Nicetae supra memorato, cuius, ut et animalis, apud Veteres nulla mentio, teste Salmasiô ubi supra. Vide quoque Mus peregrinus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.